Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva 3.109.1
urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi
aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam
rerum maximarum scientiam a Graecis politici philo-
sophi appellati universarum rerum publicarum nomine vo- 5
cabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro
genere versari: aut de finita controversia certis temporibus
ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos
nostros redditis suis recuperari? aut infinite de universo
genere quaerentis: quid omnino de captivo statuendum ac 10
sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam
aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut delibera-
tione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio
infinita et quasi proposita consultatio nominatur. Atque 110.1
[hactenus loquantur] etiam hac <in> instituendo divisione
utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recu-
perare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo
defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, 5
quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque
id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in
Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam causarum
cognitio exercitatioque celebratur—alterum vero tantum
modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse 10
dicunt; sed neque vim neque naturam eius nec partis nec
genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam
attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur,
tum iudicio viderentur. Omnis igitur res eandem habet 111.1
naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest,
sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis
causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi 5
vim rationemque referatur; nam aut ipsa cognitio rei 112.1
scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem
an propter fructum aliquem expetatur; aut agendi consilium
exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica. Cogni- 113.1
tionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam,
consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut
illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim
quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid 5
sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid quam-
que rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando
mentiri boni viri. Redeunt rursus ad coniecturam eamque 114.1
in quattuor genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur,
hoc modo: naturane sit ius inter homines an in opinionibus;
aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum
aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur, 5
cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut
de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in
homine aut num in vitium possit convertere. Definitionis 115.1
autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in com-
muni mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit
ius, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque
sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit 5
oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut,
cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint
genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi
externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi
naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur 10
avari species, seditiosi, gloriosi. Consecutionis autem duo 116.1
prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex
est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria,
aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae
sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis 5
fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num
fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, <ut> aequumne
sit ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut
turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire.
Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne 117.1
sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut
rex et tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid
praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque
sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem 5
disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere
a doctissimis hominibus describuntur. Quae vero referuntur 118.1
ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in
genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco
omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in
animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda 5
tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohorta-
tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque
ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret,
mitigatio. Explicatis igitur his generibus ac modis dis- 119.1
ceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua
in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio: eadem
sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus
a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua 5
progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo.
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt
ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed
aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam
quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est 10
necesse. Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae 120.1
latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia
se ad universi generis vim explicandam conferunt et con-
vertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re
cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere 5
possint. Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, 121.1
adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis
angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque
vos disserendi traducendos putavit; qua re non est pau-
corum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de 5
dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius
ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae
sessionis; non enim solum acuenda nobis neque pro-
cudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus
maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate. 10
Nostra est enim—si modo nos oratores, si in civium dis- 122.1
ceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis
adhibendi auctores et principes sumus—nostra est, inquam,
omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam
homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, 5
nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes
oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid
de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos
inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab
eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis 10
et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae
ratione dicuntur. Quae quoniam iam aliunde non pos- 123.1
sumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati
sumus; dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo
pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante
dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed 5
cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, num-
quam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit,
ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; nam neque 124.1
tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res
tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta
tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir
ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam 5
immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque
ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat
omnis apparatus ornatusque dicendi; rerum enim copia 125.1
verborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis,
de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor
in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus
liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio 5
et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis
disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores ora-
toresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne
ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet,
a magistris istis requiret; ita facile in rerum abundantia 10
ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est
exercitata, delabitur.'