Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, 3.82.1
mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel sua-
vitatem vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita
dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapien-
tissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam 5
potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his
hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus
aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia con-
sidero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno
opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. 10
Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa,
quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in
tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris,
posse isto modo dicere.' Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 83.1
'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus
facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi
de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis
facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; 5
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset,
sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo 84.1
scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate
quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si
iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum
denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? 5
Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe
non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior
neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desi-
deret. Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum 85.1
est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et
natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta
sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque
hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, 5
id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse
sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doc-
trinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae
concesserint. Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid 86.1
ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum,
qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse
arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos di-
scentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis trac- 5
tantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui
ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud
acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est
et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velo-
cius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque 10
cognorat, fuit, ut est apud Lucilium,
    quamvis bonus ipse
    Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius
cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? 15
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, 87.1
cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer
didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum
artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute
et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, 5
Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere,
cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et
tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere
fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita 88.1
nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex
se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, <si> usus
doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria 5
studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si
velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam
fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare
faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut
Titius pila, Brulla talis. Qua re nihil est quod quisquam 89.1
magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, perti-
mescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque
ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res
quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque 5
cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere.' 'Iam, 90.1
iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse, quid dicas; et her-
cule adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum
acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis.'
'Pergisne' inquit Crassus 'me, quae dicam, de me, non de 5
re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redea-
mus.' 'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.'