Est animal eiusdem temporis, infixo semper 11.116.1
sanguin<i> capite vivens atque ita intumescens. unum anima-
lium, cui cibi non sit exitus, dehiscit i<n> nimia satietate,
alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur,
in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; 5
in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et
hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto
capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum ma-
lum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non
queunt. 10