Nunc per singulas corporum partes praeter 11.121.1
iam dicta membratim tractetur historia.
  Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis
animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem ge-
neris, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte ali<a>, 5
pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae
corniculis, praeterea parvae avi, quae, ab illo galerita appel-
lata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen
dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset 122.1
natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum
generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae,
sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum;
nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixe- 5
rimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui
viderit, non reperitur.