Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Lu- 15.102.1
c<u>lli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is pri-
mum <in>vexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Bri-
tanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto
nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime 5
rubent, nigerrima sunt <L>utatia, C<a>eciliana vero et rotunda.
Iunianis gratus sapor, sed p<a>ene tantum sub arbore sua, 103.1
adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus dura-
cinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusi-
tanis, in ripis etiam Rheni. tertius iis colos e nigro ac ru-
benti viridique, similis maturescentibus semper. minus 5
quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non 104.1
ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et Macedonica,
parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore
etiamnum frutice cham<a>ecerasi. inter prima hoc e pomis
colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque 5
gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.
quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. 105.1
ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur
sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et ter-
rae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in
alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae. nec cessat 5
in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc
fiet in herbarum natura.