Acinorum quoque magna est differentia, primum 15.100.1
inter uvas ipsas callo, te<n>eritate, crassitudine, interiore ligno
aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces mu<s>ti.
plurimum vero differunt hederae sabucique acini, e<t> figura
etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis 5
praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro
est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni. magna et
bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio 101.1
modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac
spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas
acinosque cerasis. pomum iis primo candidum et fere om-
nibus bacis; mox aliis virescit, ut oliv<is>, lauri<s>, rubet vero 5
moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.