Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud con- 15.98.1
generi eorum unedoni, quod solum pomum sim<u>l e frutice
terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno ma-
turescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas
sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum 5
inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum 99.1
edendi. duobus tamen hi<s> nominibus appellant Graeci co-
maron et m<e>maecylon, quo apparet totidem esse genera;
et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est
quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas. 5