Ingens postea turba prunorum: versicolori<a 15.41.1
e> nigr<o> candican<t>, hordearia appellata a comitatu frug<i>s eius;
alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata
<a> vilitate. sunt <m>in<o>ra, a<t> laudatiora cerina atque purpurea,
nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore 5
commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum,
qu<a>e faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appel-
lata ab utroque nucipruna. et haec autem e<t> Persica et 42.1
cerina ac silvestria ut uvae cadis condita usque ad alia
nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velo<c>itas cito
mitescentium transvolat. nuper in Baetica malina appellari
coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his 5
intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum in-
geniosius geminatum est. in peregrinis arboribus dicta 43.1
sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem
in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore
carne nec umquam in ruga<s> siccata, quoniam soles sui de-
sunt. simul dici possunt populares eorum myxae, quae et 5
ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae in sorvis.