Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, 16.103.1
concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario,
Martio vero pomum maturat. ab ea proximae florent Ar-
meniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae
coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, 5
cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urba-
narum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus
et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, 104.1
dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his
germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illa-
rum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius
incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non ce- 5
lerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis,
omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.
Nec statim fructus sequitur in aliquibus. 105.1
cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea
sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert
bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno
quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissi- 5
misque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu.
et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, 106.1
nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia
autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu,
aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam
genera mali pirique et suber. abies floret croci colore 5
circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum.
pinus autem et picea praeveniunt germinatione XV fere
diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt.