Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae 17.58.1
nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque
arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam
benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine pro-
veniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione 5
aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam
folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem
provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem
pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.