Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum lon- 18.125.1
gae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. passio-
lorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis
terra licet ab idibus Octobr. in kal. Novembris. legumina,
cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito 5
exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.
quamquam prius de rapis dixisse conveniat—in
transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et
ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat, a fru- 126.1
mento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus
praestantior ab <i>is non est.
  Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec
in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magis- 5
que si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum 127.1
gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gra-
tia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis ene-
catorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et
in sua terra servata et postea passa paene ad alium pro- 5
ventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe
tertius hic Transpadanis fructus. terram non morose <e>l<i>- 128.1
git, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis
ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras
excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis com-
mendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, 5
etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo
quoque. neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum 129.1
Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea
serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu ma-
sculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo
subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitu- 130.1
dinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem
silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente,
raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri,
qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque 5
caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri
existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma
in <N>ursino agro nascentibus—tax<at>io in libras sesterti
singuli et in penuria bini—, proxima in Algido natis,
napi<s> vero Amiterni. quorum eadem fere natura: 131.1
gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas Mar-
tias, in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco
napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa
laetiora fieri, si cum palea sem<en> inaretur. serere nudum 5
volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique 132.1
generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni
atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna
praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum
die intra praedictum temporis spatium serantur, mire pro- 5
venire. seruntur et vere in calidis atque umidis.