Principium autem a Catone sumemus: "Fortissimi 18.26.1
viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur
minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide
emas." in re rustica "operae ne parcas, in agro emendo"
minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum 5
paraturos ante omnia intueri oportet "aquam, viam,
vicinum." singula magnas interpretationes habent nec
dubias. Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, 27.1
quo pacto <n>i<t>eant. "in bona enim," inquit, "regione bene
nitent." Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat
neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum
neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper 5
incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pesti-
lentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni
salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno
salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur.