Levissimum ex his hordeum raro excedit XV li- 18.62.1
bras et faba XXII. ponderosius far magisque etiamnum tri-
ticum. far in Aegypto ex olyra conficitur. tertium genus
spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris de-
dere, quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, niti- 5
dissimi grani. est et alia differentia, quod fere quater-
nis libris plus reddit panis quam far aliud. populum
Romanum farre tantum e frumento CCC annis usum Ver-
rius tradit.