In horto satorum celerrime nascuntur oci- 19.117.1
mum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt,
anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis,
cucurbita septimo—prior cucumis—, nasturtium, sinapi
quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, 5
cepae XVIIII aut XX, get<h>y<u>m X aut duodecimo, contuma-
cius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX
diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum
celerrime, L maiore ex parte emergit. aliquid et semi- 118.1
num aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in
porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius
proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, cori-
andrum. mirum in betae semine: non enim tot<um> eodem 5
anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; ita-
que ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tan-
tum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum,
gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili
fertilitate proveniunt. 10