Inventum iam est etiam quod ignibus non ab- 19.19.1
sumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis con-
viviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splen-
descentes igni magis quam possent aquis. regum inde
funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant 5
cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non
cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere
ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem.
rufus de cetero colos splendescit igni. cum inventum est, 20.1
aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem
a Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae. Anaxilaus
auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus
et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus 5
in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis
circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula
eius permutata quondam ut auri reperio. linteorum lanugo, 21.1
e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medi-
cinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papa-
vera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum
trahunt. 5