Volsum fascibus in acervo a<ll>i<g>atum biduo, tertio 19.28.1
resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fasci-
bus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina op-
time, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum
rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida 5
in <s>olio ac siccatum stans conpendium operae fatetur.
hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis mari- 29.1
que invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, <s>et
spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim
pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque
quam libeat vetustum novo miscetur. verumtamen com- 30.1
plectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto
sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis
aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus
quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore 5
Carthaginis Novae minusque C in longitudinem esse re-
perientur. longius vehi impendia prohibent.