Apio gratia in volgo est. namque rami lac- 20.112.1
tis potionibus per rura innatant et in condimentis pecu-
liarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle,
ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque
membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel 5
polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegro-
tent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eru- 113.1
ditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum
varietate est. distinguitur sexu. Chrysippus feminam
esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore
acri et fervido; Dionysius * * * nigriorem, brevem, radi- 5
cis * * * , vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos
admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum
epulis feralibus dicatum esse—visus quoque claritati inimi-
cum—[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos, qui 114.1
ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero
ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauri<a>nt; innocen-
tiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter ne-
fastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis fo- 5
liis emollit. suaviores aquas potui incoctum praestat. 115.1
suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat,
eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam
ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine
decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. 5
at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida
tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum
veter<e> vino vesicae calculos frangunt. semen datur et ar-
quatis ex vino albo.