Mentastrum silvestris menta est, differens 20.144.1
specie foliorum, quae sunt figura ocimi, pulei o<d>ore, prop-
ter quod quidam silvestre puleium vocant. his comman-
ducatis et inpositis sanari elephantiasin Magni Pompei
aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem 5
facie inlita, conpertum est. eadem inlinuntur bibunturque 145.1
adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis
duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item
adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena
servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel 5
accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat, 146.1
sed partus necat. ruptis, convulsis, orthopnoicis, tormini-
bus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inposi-
tum. sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo
bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, t<ae>n<i>as 5
pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infun-
ditur capiti in sole.