In praecipuis autem medicaminibus ruta est. 20.131.1
latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida
ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tun-
sae aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur.
hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia 5
maxime iuxta flumen A<li>acm<one>m; mirumque, cicutae suco
extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae 132.1
sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter
prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica; quaecum-
que autem ruta <e>t per se pro antidoto valet foliis tritis
ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item 5
fungos, sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra
serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum
his rutam prius edendo muniant se. valent et contra 133.1
scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vespa-
rum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi
morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia
trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel 5
cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes
negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta,
nidorem fugere. efficacissima tamen est silvestris radix cum 134.1
vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu
potam.
  Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique
coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis 5
et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam
scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa
cum pane vel nasturtio, <c>a<pra>e quoque silvestres propter
visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle Attico in- 135.1
uncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris pue-
rum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras
cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum
vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cepha- 5
laea, cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates
discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vul- 136.1
vas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre
et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias
partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolo-
res laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, 5
iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae grave-
dines. decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel
decocta <aut> condita prodest; item torminibus in hysopo
decocta et cum vino <p>ota. sic et sanguinem sistit inte- 137.1
riorem et narium indita <i>is; sic et conlutis dentibus prod-
est. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito,
ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero so-
nitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum <v>ino 5
et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur 138.1
in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum
et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethar-
gicis ex aceto olfaciendum e<t> comitialibus bibendum de-
coctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones, quarum 5
frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. uri- 139.1
nam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purga-
tiones secundasque et iam emortuos partus, ut Hippo-
crati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam
et vulvarum causa et suffire iubet. Diocles et cardiacis 5
inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra
ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi
vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas
duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra
cruentas ramos III decoctos in vino. datur et dysinteri- 140.1
cis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine
infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis
III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo
coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam 5
movet, ut Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare
vel<ut> inhibentem potui contra incontinentiam urinae. pso- 141.1
ras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item
vitiligines, verrucas, strumas et similia cum tryc<h>no et
adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et
oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laser- 5
picium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas
curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et
pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris
cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his 142.1
effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos rami-
ces sanari prodant, fracta quoque membra semine trito
cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum
et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex 5
reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae
naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoc-
tum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, item-
que generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio 143.1
genitali datur et venerem crebro per somnia imaginanti-
bus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari
enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripe-
dum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile 5
spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, in-
fusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex
aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in
homine, temperat<a>.