LIBER XX
  Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos 20.1.1
suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse
per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existima-
verit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut
bellum naturae dicetur, odia amicitia<e>que rerum surdarum 5
ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea
hominum causa. quod Graeci sympathiam <et antipathiam>
appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restin-
guentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alte-
rius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus 2.1
recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio
rursus abigente a sese, adamanta, <ra>rum opum gaudium,
infragil<em> omni cetera vi et invictum, sanguine hircino
rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel 5
maiora mira<c>u<la>. tantum venia sit a minimis, sed a salu-
taribus ordienti primumque ab hortensiis.