Scillarum in medicina albae <e>t feminae nigrae; 20.97.1
quae candidissima fuerit, utilissima erit. huic aridis tuni-
cis direptis quod relicum e vivo est, consectum suspen-
ditur lino modicis intervallis. postea arida frusta in cadum
aceti quam asperrimi pendentia inmerguntur, ita ne ulla 5
parte vas contingant. gypso deinde oblitus cadus ponitur 98.1
sub tegulis totius diei solem accipientibus. hoc fit ante
solstitium, diebus XLVIII. post eum numerum dierum tol-
litur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. hoc cla-
riorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, late- 5
rum doloribus <ie>i<u>nis sumptum. sed tanta vis est, ut
avidius haustum exstinctae animae momento aliquo spe-
ciem praebeat. prodest et gingivis et dentibus vel per se 99.1
commanducata. taenias et reliqua ventris animalia pellit
ex aceto et melle sumpta. linguae quoque recens sub-
iecta praestat, ne hydropici sitiant. coquitur pluribus mo-
dis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, vel 5
adipe aut luto inlita, v<el> frustatim in patinis. et cruda 100.1
siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum ser-
pentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et me-
dium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad
hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle 5
et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sen-
tiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios mor-
bos, tussim veterem cum suspirio. discutit et foliis stru- 101.1
mas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera
manantia inlita ex oleo cocta. coquitur et in melle cibi
gratia, maxime uti <con>coctionem faciat. sic et interiora
purgat. rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae. 5
semen eius lumborum dolori ex melle inponitur. Pytha-
goras scillam in limine quoque ianuae suspensam contra
malorum medicamentorum introitum p<o>llere tradit.