Et verni quidem flores hi sunt; succedunt illis 21.67.1
aestivi, lychnis et Iovis flos et alterum genus lilii, item
tiphyon et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed
maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui
flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, 5
quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et
hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium
genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum
hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia.
coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum 68.1
spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae
condiantur. hic est trans maria ordo florum. in Italia
violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus
excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret, 5
in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria
herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a
Graecis chamaedaphne vocatur.