Verum hortis coronamentisque maxime al- 21.70.1
varia et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpen-
diique, cum favet. harum ergo causa oportet serere thy-
mum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam,
erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, 5
melissophyllum, cerinth<en>. ea est autem folio candido,
incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente.
horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod 71.1
miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet;
ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas
quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina
invitent nec longius abire patiantur. 5