Clara in primis aculeatarum erynge est sive 22.18.1
eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. ad-
versus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pon-
dere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur
et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax 5
contra ch<e>rsyd<r>os ac ranas. omnibus vero contra toxica
et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure an-
seris decoctam arbitratur. Apollodorus adversus toxica 19.1
cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa,
spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando,
alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem
est et sponte nascitur in asperis, saxosis, <s>et in litoribus 5
maris durior nigriorque, folio apii.