Equidem et formae gratia ritusque perpetui 22.2.1
in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis
quibusdam adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem
in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud Da-
cos et Sarmatas corpora sua inscribunt. simili plantagini 5
—glastum in Gallia vocatur—Britannorum coniuges nu-
rusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae
incedunt, Aethiopum colorem imitantes. iam vero 3.1
infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus
Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis
dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque
conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in 5
profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit,
beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut
inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, cor-
ruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo 4.1
fruge<m> modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius
instrui poterat luxuria, certe innocentius.
  Non est nunc propositum ista consectari, nec <c>om-
<m>ittemus, ut subiciendo viliora luxuriam u<t>ilitate circum- 5
scribamus, dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi
lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si um-
quam ea liberalium artium fuisset. interim fortius agetur, 5.1
auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobi-
libus, herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Ro-
mani conditoresque immensum quiddam et hi<n>c sumpsere,
quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere 5
et in sacris legationibusque verbenae. certe utroque nomine
idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra
evolsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatum-
que mitterentur, id e<st> res raptas clare repetitum, unus
utique verbenarius vocabatur. 10