Aegyptus hanc maxime gignit, quae et aron, 24.142.1
de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis;
quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu dis-
crevit, dracontium silvestrem ar<o>n pronuntiando. aliqui
radicem aron appellarunt, caulem vero dracontium, in to- 5
tum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculus
vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem ro-
tundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur,
dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde
et nomen. quin et ipsi Graeci inmensam posuere 143.1
differentiam: semen dracunculi fervens mordaxque tradendo
tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret,
aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam prae-
ferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; 5
pectoris vitia purgare, aridum potion<i> inspersum aut eclig- 144.1
mate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum.
stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo biben-
dum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii
coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum 5
inposuere, item suggillatis, tonsillis. <Glauci>as ex oleo 145.1
haemorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens.
laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peri-
pneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum
oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tus- 5
sientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excrean-
tibus farinae permixtum pane cocto dedit, Diodotus
phthisicis e melle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus
etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit 146.1
naturae circumlitum. sucus radicis cum melle Attico ocu-
lorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius
cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae
sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, 5
sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo 147.1
cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis
cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum
sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet ad col-
lectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos se- 5
minis vel radicis drachmae II in vini cyathis II sufficiunt.
eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit.
Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in 148.1
pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit.
serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat
aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quo-
que aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari 5
potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime
servari traditur.