LIBER XXVIII
Dictae erant naturae omnium rerum inter cae- 28.1.1
lum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa
tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata
remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quae sa-
nantur, reperta maiore medicina. quid ergo? dixerimus 5
herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac
difficilia, iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit ho-
mini, ceteraque genera remediorum inter nos viventia,
cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa
poena fiat? minime vero, omnemque insumemus operam, 2.1
licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est,
minorem gratiae quam utilitatium vitae respectum habere.
quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus inda-
gabimus. fides tantum auctores appellet, quamquam et 5
ipsi consensu prope iudicii i<s>ta eligere laboravimus potius-
que curae rerum quam copiae institimus. illud admonuisse 3.1
perquam necessarium est, dictas iam a nobis naturas
animalium et quae cuiusque essent inventa—neque
enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt
praebendo—, nunc quae in ipsis auxilientur indicari, ne- 5
que illic in totum omissa; itaque haec esse quidem alia,
illis tamen conexa.