Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur 28.212.1
urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si
prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi
oportet, et a muliere feminae suis. inveniuntur in ioci-
neribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae, 5
sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis
pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est,
ut nisi egesta fugae non sufficiat ac velut devinctus op-
primatur; exuri illa tradunt eos. leporis renes inveterati 213.1
in vino poti calculos pellunt. in pernae suum articulo <o>s
diximus, quod decoctum ius facit urinae utile. asini renes
inveterati tritique e<x> vino mero dati vesicae medentur.
calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti 5
diebus XL. prodest et ungulae equinae cinis in vino aut aqua,
item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili
quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum
apri vel suis sanguisque. vitia vero, quae in eadem parte 214.1
serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno,
cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum
alumine Aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis sub-
actum, insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque; 5
manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino
decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel si
serpant; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum
aceto et per se butyrum.—Testium tumor sebo vituli 215.1
addito nitro cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto.—
Urinae incontinentiam cohibet vesica apruna, si assa man-
datur, ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus,
vesica feminae suis combusta ac pota, item haedi, vel pulmo, 5
cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coa-
gulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero
triti potique. Magi verrini genitalis cinere poto ex vino
dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac verba
adicere, ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. 10
rursus ciet urinam vesica suis, si terram non attigerit, in-
posita pubi.