Sanguinem sistit coagulum cervinum ex 28.239.1
aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item
e fimo asini cinis inlitus—efficacior vis e maribus aceto
admixto et in lana ad omne profluvium inposito—, simi-
liter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum 5
cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex
aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et 240.1
cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus,
hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pon-
dere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus gluti-
natur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum 5
eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.