Atqu<i> hic Cato sescentesimo quinto anno urbis 29.15.1
nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi de-
fuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad ex-
periendum arbitretur. quid ergo? damnatam ab eo rem
utilissimam credimus? minime, Hercules. subicit enim 5
qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam
perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus,
profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio,
servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui di-
gerimus. non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime 16.1
vero quaestum esse manipretio vitae recusabant. ideo
templum Aesculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra
urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum
Graecos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, ex- 5
cepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam 17.1
hanc artium Graecarum nondum exercet Romana gravitas,
in tanto fructu paucissimi Quiritium attigere, et ipsi sta-
tim ad Graecos transfugae, immo vero auctoritas aliter
quam Graece eam tractantibus etiam apud inperitos ex- 5
pertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad
salutem suam pertinent, si intellegant. itaque, Hercules,
in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se pro-
fesso statim credatur, cum sit periculum in nullo men-
dacio maius. non tamen illud intuemur; adeo blanda est 18.1
sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae
puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae.
discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt,
medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa 5
est. quin immo transit convitium et intemperantia cul-
patur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro
more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes
agitur, et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque
Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi XLV electis 10
viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consili<um> 19.1
eunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet
scire, quid saluti suae opus sit. alienis pedibus ambula-
mus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus,
aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pre- 5
tia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus
quam delicias. non deseram Catonem tam ambitiosae 20.1
artis invidiae a me obiectum aut senatum illum, qui ita
censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis
exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde
plures testamentorum insidiae? iam vero et adulteria 5
etiam in principum domibus, ut Eudemi in Livia Drusi
Caesaris, item Valentis in qua dictum est regina. non 21.1
sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit
Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam
quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et
dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana prae- 5
cepti, squamam in oculis emovendam potius quam ex-
trahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro
re videretur quam multitudo grassantium; neque enim
pudor, sed aemuli pretia summittunt. notum est ab eodem 22.1
Charmide unum aegrum e provincialibus HS CC recon-
ductum, Alconti vulnerum medico HS <³⁰C>³⁰ damnato ad-
emisse Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti
et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos 5
annos. et haec personis inputentur. ne faecem quidem 23.1
aut inscitiam eius tur<pe>m arguamus: ipsorum <procerum>
intemperantiam inmo<dic>is aquarum calidarum deverticulis,
imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius
die ingesto, mille praeterea paenitentiae modis, culinarum 5
etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas
omisere vitae inlecebras. invehi peregrinas merces con- 24.1
ciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim
equidem, non tamen hoc Catonem providisse, cum
damnaret artem. theriace vocatur excogitata compositio;
luxuria fi<n>xit rebus <s>ex<c>en<t>is, cum tot remedia dederit 5
natura, quae singula sufficerent. Mithridatium antidotum
ex rebus LIIII componitur, inter null<a>s pondere aequali,
et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperat<u>r,
quo deorum, per Fidem, ista monstrante! hominum enim 25.1
subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et por-
tentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi qui-
dem illa novere, conperique volgo pro cinnabari Indica in
medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse 5
venenum docebimus inter pigmenta. verum haec ad singu- 26.1
lorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato
atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quae
proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere
imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata 5
ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus
persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus
validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde
ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilo-
rum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in 10
feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum, 27.1
nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cotti-
die facit Catonem et oraculum: "satis esse ingenia
Graecorum inspicere, non perdiscere".