In muliebribus malis membranae e partu 30.123.1
ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum
quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu
stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum
testes <si> subinde a conceptu edat mulier, mares in utero 5
fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus
continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana
e secundis canum, si terram non attigerit, lumbis partu-
rientium <t>actis. fimum murinum aqua pluvia dilutum 124.1
mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irena-
ceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra
abortus. facilius enituntur quae * * * um anserinum cum
aquae II cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per 5
genitale effluentes aquas.—Vermes terreni inliti, ne cer- 125.1
vicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves se-
cundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi mam-
marum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque
et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso. 5
inveniuntur et in gramine vermiculi, qui adalligati collo
continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias
eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur.
conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni.
—Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item con- 126.1
ceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et traga-
cantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus
sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum me-
dulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur 5
et cypri. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae
testis tritae cum rosaceo. ad haec Astypalaeicae maxime
eliguntur. alio modo Africanae binae tritae cum feni 127.1
Graeci quod III digitis capiatur, addito melle coclearibus
IIII, inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et
minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes;
hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farina<m> miscentur 5
lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori
adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum
polenta.—Viperam mulier praegnans si transcenderit, 128.1
abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat,
nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam
si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. <in>
mortua mirum, si sine adservata transcenderit gravida, 5
innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam.—An-
guis inveterati suffitu menstrua adiuvant. anguium 129.1
senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus
a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum
ture; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui
rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis 5
inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum
deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri,
quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes.
—Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus 130.1
contra omn<e>s abortuum insidias. penna vulturina sub-
iecta pedibus adiuvat parturientes. ovum corvi cavendum
gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os
faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas 5
facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus
aut cygni emollit. mammas a partu custodit adeps 131.1
anseris cum rosaceo et araneo. Phryges et Lycaones
mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem uti-
lem esse. <i>is, quae vulva strangulentur, et blattas in-
linunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus 5
et cerae stantes mammas servat. putant et ter circum-
ductas ovo perdicis aut * * * non inclinari et, si sorbean-
tur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum
anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas
uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice 10
trito inlinantur.