Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adi- 32.67.1
pe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem
saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et
muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus
suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, 5
si vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius
cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae
in vino nigro diebus XXXX computuere. alii in aceti 68.1
sextariis II sanguisugarum sextarium in vase plumbeo
putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole.
Sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore
contineant qui tinguent, dentes quoque <suco> earum de- 5
nigrari dicat.—Capitis ulceribus muricum vel purpura-
rum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum
vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum
cum peucedano et rosaceo.