Ex secundario invenit vita et hydrargyrum 33.123.1
in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duo-
bus modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex
aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha, calice
coopertum, argilla superinlita, dein sub patinis accens<o> 5
follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui
fit argenti colore et aquae liquore. idem guttis dividi
facilis et lubrico umore confluere. quod cum venenum 124.1
esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu
traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito
capiti ventrive sanguinem sisti, dum ne qua penetret in vis-
cera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam. 5