Iuba minium nasci et in Carmania tradit, 33.118.1
Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco invehi-
tur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo
Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo vectigalibus
populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet 5
ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata,
ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lavatur, in
vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX
in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda
societati. namque est alterum genus omnibus fere ar- 119.1
gentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto
lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argen-
tum vivum appellavimus—is enim et ipse in argentum
excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam 5
plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in
fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam.
hoc est secundarium minium perquam paucis notum, mul-
tum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur 120.1
minium in officinis sociorum, et vi<l>ius Syrico. quonam
modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem
Syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo
pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluen- 5
tium penicillos. sidit autem in aqua constatque furanti-
bus. sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem 121.1
splendor in parietibus sentit <plu>m<b>aginem. quamquam
hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem
miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri
modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, 5
sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac
simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum,
deprehendi. inlito solis atque lunae contactus inimicus. 122.1
remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo lique-
facta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae
carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis
subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora ni- 5
tescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis
vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem
trahant et tamen <s>uper illas spectent. minium in volu-
minum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras
vel in <m>uro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit. 10