Cinnabari veteres quae etiam nunc vocant mono- 33.117.1
chromata pingebant. pinxerunt et Ephesio minio, quod
derelictum est, quia curatio magni operis erat. praeterea
utrumque nimis acre existimabatur. ideo transiere ad rubri-
cam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinna- 5
baris adulteratur sanguine caprino aut sorvis tritis. pre-
tium sincerae nummi L.