Auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim 33.115.1
Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero
teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta pictu-
rasque rarus. milton vocant Graeci miniumque cinna-
barim. unde natus error in<sc>i<t>i<a> nominum. sic enim 116.1
appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morien-
tium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut
diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie
sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamen- 5
tisque utilissima est. at, Hercules, medici, quia cinna-
barim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse
paulo mox docebimus.