Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille 35.81.1
Rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset, avidus co-
gnoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo
officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magni-
tudinis in machina aptatam una custodiebat anus. haec 5
foris esse Protogenen respondit interrogavitque, a quo
quaesitum diceret. "ab hoc," inquit Apelles adreptoque
penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per
tabulam. et reverso Protogeni quae gesta erant anus in- 82.1
dicavit. ferunt artificem protinus contemplatum subtili-
tatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam
absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam
in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset 5
ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret.
atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erube-
scens tertio colore lineas secuit nullum relinquens am-
plius subtilitati locum. at Protogenes victum se confessus 83.1
in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic
eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum
praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio
Caesaris domus in Palatio audio, spectatam <Rh>o<d>i ante, 5
spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effu-
gientes, inter egregia multorum opera inani similem et
eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem.