Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; 36.174.1
ex albo melior. qua<e> ex duro, structurae utilior; quae
ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice.
utilior eadem effosso lapide quam ex ripis fluminum col-
lecto, utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura 5
eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis.—
Harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis 175.1
addi debet, fluviatili aut marinae tertia. si et testae tusae
tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino
ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria.—
Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis 176.1
sine ferumine suo caementa componuntur. intrita quoque
ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum aedium legi-
bus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor;
ideo nullae tectoria eorum rimae foedavere. tectorium, 5
nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est,
numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo
viti<e>t testaceo sublini utilius. in Graecia tectoriis etiam 177.1
harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis
vectibus subigunt. experimentum marmorati est in sub-
igendo, donec rutro non cohaereat; contra in albario
opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat; macerari 5
non nisi ex glaeba oportet. Elide aedis est Minervae, in
qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte et
croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo
saliva pollice, odorem croci saporemque reddit.