Scopae laus cum his certat. is fecit Venerem et Po- 36.25.1
thon, qui Samothrace sanctissimis caerimoniis coluntur,
item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in
Servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum
pares in Asini monimentis sunt, ubi et canephoros eiusdem. 5
sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo 26.1
Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides
supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item
Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina,
omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius 5
vitae fuisset. nunc vero praeter supra dicta quaeque
nescimus Mars etiamnum est sedens colossiaeus eiusdem
man<u> in templo Bruti Callaeci apud circum eundem, prae-
terea Venus in eodem loco nuda, Praxiteliam illam ante-
cedens et quemcumque alium locum nobilitatura. 10