Dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum 36.84.1
humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, fal-
sum. durat etiam nunc in Aegypto in Heracleopolite nomo
qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Pete-
suchi rege sive Tithoe, quamquam Herodotus totum opus 5
XII regum esse dicit novissimique Psammetichi. causas
faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis
fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum
id exstructum, quod maxime creditur. hinc utique sum- 85.1
psisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in
Creta, non est dubium, sed centensimam tantum por-
tionem eius imitatum, quae itinerum ambages occursusque
ac recursus inexplicabiles continet, non—ut in pavi- 5
mentis puerorumve ludicris campestribus videmus—brevi
lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed
crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque
in errores eosdem. secundus hic fuit ab Aegyptio laby- 86.1
rinthus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide
polito fornicibus tecti, Aegyptius, quod miror equidem,
introitu lapidis e Paro columnisque, reliqua e syenite
molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem 5
possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod opus invisum
mire spectavere.