Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum 37.197.1
inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas tra-
ducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita,
ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde
candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere 5
probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii
auctorum—quos non equidem demonstrabo—, quibus
modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralu-
centes, sardonyc<h>em e sarda, item ceteras ex aliis; neque
enim est ulla fraus vitae lucrosior. nos contra 198.1
rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam
luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter
illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diximus,
tralucentes matutino probari censent aut, si necesse est, 5
in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus 199.1
modis constant: primum pondere, graviores enim sunt
verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores
sentiuntur; post haec corpore. fictic<i>is pusula e profundo
apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris in- 5
constantia, priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor.
<de>cussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, effica- 200.1
cissimum experimentum excusate mangones gemmarum
recusant, similiter et limae probationem. obsianae frag-
menta veras gemmas non scari<ph>ant, in fictic<i>is scari-
<ph>atio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae 5
ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes
autem adamante. plurimum vero in <i>is terebrarum pro-
ficit fervor.
  Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum
autem omnium maxime India. etenim peractis omni- 201.1
bus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum
atque terrarum facere conveniet.
  Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit,
pulcherrima omnium est i<is> rebus, quae merito princi- 5
patum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi
altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium
praestantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate
caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili,
portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod con- 10
tingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter
ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salu-
britate, montium articulis, ferorum animalium innocentia,
soli fertilitate, pabuli ubertate. quidquid est quo carere 202.1
vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges, vinum,
oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in
trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti,
aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris 5
et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et
frugum pomorumque sapores fundit. ab ea exceptis Indiae 203.1
fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacum-
que ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, verum,
ubi gignit, f<er>acem frugum, olei, vini, equorum <met>al-
<l>orumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum 5
desertis <s>uis sparto vincit Hispania et lapide speculari,
pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, ser-
vorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehemen-
tia cordis.