Minimum <i>idemque plurimum ab iis differunt 37.80.1
opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum
mater est. qu<i> ut pretiosissimarum gloria compositi gem-
marum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est
in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens 5
purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter in-
credibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris Armenio 81.1
colori pigmentorum aequar<i> credunt, alii sulpuris ardentis
flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam
nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem
exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab 5
Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae
Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli visum
indigne tulit, avusque Servili Noniani, quem consulem
vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus
anulum abstulit secum. certum est sestertio vicies tum 82.1
aestimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter
gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia pro-
scriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte
corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta 5
redimere se credantur.