Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio 8.167.1
senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio
animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando
quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam
spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ip- 5
sum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur
in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur,
sed solstitio. mares in remissione operis deteriores. partus 168.1
a tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, toti-
dem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed
incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cur-
sum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem 5
fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit
tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. partus caritas 169.1
summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus
tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent <e>tia<m>
pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes
quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum 5
eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucenti-
bus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae;
ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in
cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt
ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu du- 10
rioris materiae clauditatem ilico adfert. quaestus ex iis 170.1
opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas
quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime
partu. aurium referre in <i>is et palpebrarum pilos aiunt;
quamvis enim unicolor<i> reliquo corpore, totidem tamen co- 5
lores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas
instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum
interiit auctoritas saporis asino.—Moriente visu celerrime
id genus deficit.—