Simiarum quoque genera <plura>. hominis figu- 8.215.1
rae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco
inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt,
Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu dis-
tinguere; luna<m> cava<m> triste esse quibus in eo genere 5
cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum side-
rum et ceterae pavent quadripedes. simiarum generi prae- 216.1
cipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansue-
factae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractari-
que gaudent, gratulationem intellegentibus simil<e>s, itaque
magna ex parte conplectendo ne<c>ant. efferatior cynoce- 5
phalis natura sicut satyris. callitric<h>es toto paene aspectu
differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte.
hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo
gignitur caelo.