<S>un<t> vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. 8.56.1
Mentor Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volu-
tante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret
sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in
pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit 5
cruciatu. pictura casum hunc testatur Syracusis. simili 57.1
modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta
litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Li-
bero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus
est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum po- 5
tuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu,
quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore
inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, n<on> tantum poena
in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus
orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram multo- 10
que diutius miraculo quam metu cessatum est. degressus 58.1
tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommo-
danti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, re-
tulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa Libero
patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto 5
Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea
vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno
animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde
medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam
feras omnia experiri cogit. 10