Aeque memorandum et de panthera tradit Deme- 8.59.1
trius physicus: iacentem in media via hominis desiderio
repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sa-
pientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circum-
volutari non dubie blandientem seseque conflictantem mae- 5
rore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis
procul in foveam delapsis. primum ergo miserationis fuit 60.1
non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque
qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris
intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos,
ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus 5
laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et
nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.