Canicularum maxime multitudo circa eas uri- 9.151.1
nantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quan-
dam crassescere super capita, animali planorum piscium si-
milem, prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob
id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi 5
perfossae ita non recedant, caliginis et pavoris, ut arbitror,
opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum
appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam. cum 152.1
caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque can-
dorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi
u<l>troque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et
i<ta s>ors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, 5
ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum
conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi reli-
gatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit peri-
culi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna
est. modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, 153.1
nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe
iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem
conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. proten-
dunt quidem trident<e>s alii, set monstro sollertia est navigium 5
subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad
speculandum hoc malum insumitur. certissima est se-
curitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi male-
ficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.