Collyria composita lenia
  Ad conturbationes et epiphoras oculorum scio multa collyria, 19.1
tametsi tarde, magnos tamen effectus habere; sed nulli collyriorum tan-
tum tribuo quantum lycio Indico vero per se. hoc enim inter initia si quis
ut collyrio inungatur, protinus, id est eodem die, et dolore praesenti et
futuro tumore liberabitur. supervacuum est autem nunc laudes eius re- 5
ferre: in aliis enim expertus intelliges simplicis rei vix credendos effectus.
  Oportet vero minime quater quinquiesve ex intervallo inungere, 20.1
deinde cum coniverint oculi ad singulas inunctiones, ex aqua quam pot-
erint sustinere calidissima spongeis expressis vaporare eos diutius eodem-
que die in balneum ducere, ita ut cum cetero corpore caput quoque et
facies calda immergatur et foveatur, vinoque uti, ut quisque adsuetus 5
est; postero die si qua vestigia epiphorae remanserint, inungere collyrio
aliquo acriore aquato sub vespere et rursus in balneum deducere et vinum
dare eodem modo. fere enim uno die tollit epiphoram et praecipue inci-
pientem neque adhuc alio medicamento tactam. sed si ea vis fuerit epi-
phorae, ut non cedat uno die, spectare oportebit donec impetus sedetur, 10
et ita in balneum deducere ceteraque facere, quae praecepimus. idem hoc
medicamentum etiam supraperunctum tardius quidem, sed eosdem
effectus praestat, maxime in teneris corporibus, ut mulierum et puero-
rum, quorum oculi nullius medicamenti vim sustinent. triduo enim aut
plerumque quadriduo tollit dolorem adiutum ovi infusione et aquae ca- 15
lidae vapore.
  Item compositorum collyriorum hoc maxime probo ad recentes 21.1
epiphoras et conturbationes oculorum tumoresque et dolores: aloes In-
dicae 𐆖 p. IIII, croci 𐆖 p. II, opii 𐆖 p. I, commis 𐆖 p. IIII, plantaginis
suci cyathos tres. terere oportebit per se crocum diligenter, deinde ce-
tera admiscere pridie macerata suci plantaginis cyatho atque ita reliquis 5
duobus cyathis admixtis, cum spissata fuerint, collyria fingere. utrumque
autem genus medicamenti eximie prodesse iudico proprietate quidem
quadam; sed praecipue quod nullam in se aspritudinem habent ut ple-
raque, quibus fere inunguntur homines. nam quae ex cadmia aut aere
usto eiusdemque generis pigmentorum componuntur, quamvis curiose 10
terantur, naturam tamen suam amittere non possunt. numquam enim ut
sucus diluuntur, sed cum in summam subtilitatem deducta sunt perseve-
rantia terentium, corpora tamen quasi pulverulenta necesse est maneant,
quae oculorum partes velut configunt, certe exterius pungunt foramina
primae tuniculae oculi atque in initiis interdum non tam molestam futu- 15
ram concitant epiphoram.
  Quo nomine etiam quod diaglaucium dicitur probo in initiis. 22.1
nam et hoc genere quodam ex eadem materia constat nec ullam aspritu-
dinem habet, quandoquidem sic componitur: croci 𐆖 p. V, sarcocollae 𐆖
p. X, glaucei suci 𐆖 p. XX, tragacanthi 𐆖 p. V et opii 𐆖 p. V. hoc enim
ego adicio et ita melius respondet. sed opium et in hoc et in omni collyrio 5
medicamentoque verum adicere oportet, quod ex lacte ipso papaveris
silvatici capitum fit, non ex suco foliorum eius, ut pigmentarii institores
eius rei compendii et lucri causa faciunt. illud enim cum magno labore et
exiguum conficitur, hoc sine molestia et abundanter. teritur ante omnia
crocum aqua pluviali, deinde adicitur sarcocolla, glaucium, opium, trag- 10
acanthum, prius omnia seorsum macerata non multa eius generis aqua,
ut quam primum, id est, si potest fieri, eodem die fingantur collyria: solet
enim diu neglectum mortario inacescere. his fere utor primis diebus colly-
riis non sine ceteris auxiliis, prout res postulat, abstinentia dico, sanguinis
detractione, meliusque ea ceteris proficere adfirmo. 15
  Cum vero pluribus quis diebus vexatus fuerit epiphora et per- 23.1
severantia umoris et pituita ipso calore oculorum glutinosior visa fuerit
(quod fere sexto septimove die accidere solet), tum proderunt et ea,
quorum genus superius improbavimus, composita ex rebus metallicis:
facilius enim iam patiuntur oculi, si modo exulcerati non fuerint, iniu- 5
riam. quorum praecipue hoc mihi placet, quod a colore phaeon dicitur;
accipit autem haec: aeris usti 𐆖 p. XII, cadmiae ustae 𐆖 p. XII, stibii
cocti 𐆖 p. XII, acaciae chylismatis 𐆖 p. VI, aloes 𐆖 p. III, opii 𐆖 p. II,
croci 𐆖 p. III, castorei victoriati pondus, myrrhae, lycii idem ponderis,
commis 𐆖 p. XVIII. aqua pluviali quae sunt dura tam diu teruntur do- 10
nec levissima fiant, postea cetera alio mortario singula trita admiscentur;
cum tollendum est, commi adicitur. hoc quidam etiam in initiis utuntur
cum ovi aquato liquore per se vel cum collyrio, quod a cinereo colore
spodiacon appellatur.
  Collyrium spodiacum a quibusdam cinereum dicitur, compo- 24.1
nitur autem ex his: cadmiae botroitidos ustae super testam, donec in-
candescat, et vino Falerno extinctae 𐆖 p. XL, cretae Samiae astera quam
vocant Samias 𐆖 p. LXXX, stibii cocti 𐆖 p. XX, opii 𐆖 p. X, commis
Alexandrini 𐆖 p. XX. teruntur haec omnia pluviali aqua, ultimum com- 5
mi adicitur; ante hoc, cum cetera levia sunt facta, opium miscetur mace-
ratum pridie aqua. facit hoc per se etiam initio, cum tenuis abundansque
fluit lacrima et pustulae molestae sunt, aut cum prima tunicula oculi
exesa est aliave exulcerata. cum purum ulcus est, diluitur fere ovi albore,
quod est tenuissimum. 10
  Ad sordida ulcera oculorum crustasque habentia, quas escharas 25.1
vocant, item ad carbunculos, quos anthracas dicunt, facit bene et per se
mel Atticum purum pyxide Cyprii aeris conditum et repositum mensibus
duobus nec minus: quanto enim diutius remanet, efficacius fit.
  Sed praecipue hoc collyrium, quod quidam Athenippum, qui- 26.1
dam diasmyrnes, quidam euodes vocant, quia boni odoris est. [sed prae-
cipue hoc] quod etiam ad pustulas papulasque et suppurationes oculorum
facit et ad cicatrices non veteres et ad palpebrarum recentem aut in cor-
poribus tenerioribus aspritudinem. oportet autem eo ad sordida ulcera 5
diluto cum ovi albo, id est aquatissimo, uti, deinde, cum lacrimae fluere
desierint, cinereo superinungere. item ad pustulas ex ovo tritum facit,
ad papulas vero et ad dolores cum rubore et distentione oculi sicca, cum
lacte muliebri, ex aqua autem ad cicatrices recentes extenuandas et pal-
pebrarum aspritudinem tollendam, subiecto scilicet specillo aut inversa 10
palpebra, si quis eo <non> utatur. componitur autem ex his: pompholygis
lotae 𐆖 p. VIII, aeris usti 𐆖 p. VIII, croci 𐆖 p. IIII, myrrhae 𐆖 p. IIII,
nardi 𐆖 p. VI et victoriati, lapidis haematitis 𐆖 p. II et victoriati, piperis
albi grana decem, opii 𐆖 p. I et victoriati, commis 𐆖 p. X. teritur vino
Chio. 15
  Collyrium psittacinum, a colore ita dictum, facit ad epiphoras, 27.1
quae cum tenui et acri lacrima consistunt, item ad ustiones et solutas ci-
catrices et vastum tumorem, quem, quia a loco interdum videtur propel-
lere oculum, proptosin vocant, cum ovi albo, quod est tenue. sed prae-
cipue facit, cum quasi sanguine suffusi sunt oculi et ob id nullum nisi 5
lenissimum collyrium patiuntur. recipit autem haec: croci 𐆖 p. IIII,
cadmiae 𐆖 p. IIII, stibis 𐆖 p. IIII, opii 𐆖 p. II, commis 𐆖 p. II, amyli
recentis et dulcissimi 𐆖 p. IIII. eodem ordine, quo scripta sunt, in mor-
tario debent teri ex aqua pluviali; amylum autem, cum iam fingendum
erit collyrium, adicietur. interdum et hoc superinungantur qui prius Athe- 10
nippio curati sunt. his fere collyriis lenibus omnia, quae cum tumore et
dolore fiunt circa oculos, remediamus.