Collyria acria
Β Β Acrioribus autem his: ad cicatrices extenuandas et palpebras 28.1
asperas, quod, quia ex quattuor rebus ut quadriga equis constat et celeres
effectus habet, harma dicitur; recipit autem haec: aeris usti 𐆖 p. IIII,
thuris arboris corticis 𐆖 p. IIII, ammoniaci guttae 𐆖 p. IIII, commis 𐆖
p. IIII; teruntur ex aqua pluviali. 5
Β Β Hoc etiam superunctum ad puerorum epiphoras et qui non 29.1
sufferunt inunctionem facit, ut huiusmodi medicamenta, quae perichrista
vocant: croci Siculi pondo uncia, commis pondo uncia; haec aqua terun-
tur, fiunt collyria.
Β Β Est et hoc medicamentum satis efficax, quo ita oportet palpebras 30.1
perungere, ne quid intra oculum fluat. recipit autem haec: croci Siculi 𐆖
p. III, magmae croci 𐆖 p. XII, thuris 𐆖 p. III, aluminis rotundi 𐆖 p. VI,
opii 𐆖 p. I, myrrhae 𐆖 p. II, commis 𐆖 p. III. vino Falerno teruntur;
cum levia facta sunt et crassitudinem habent mellis spissi, adicitur passi 5
Cretici pondo sextans; reponitur pyxide stagnea; si passum adiectum
non erit, collyrium <non> erit.
Β Β Bene facit et hoc medicamentum, quo Augustus usus est, et 31.1
recipit haec: aluminis fissi 𐆖 p. XL, thuris candidi 𐆖 p. X, aloes 𐆖 p. XV,
croci 𐆖 p. XV, opii 𐆖 p. II, gallae 𐆖 p. X, rosae foliorum aridorum 𐆖
p. X, plantaginis suci vel seminis 𐆖 p. X. vino Falerno teruntur; cum le-
via facta sunt et mellis spissitudinem habent, adicitur passi sextarius aut 5
hemina et rursus commiscetur. reponitur vase stagneo vel argenteo.