Collyrium psoricum
Ad caliginem et ad aspritudinem oculorum siccamque pertur- 32.1
bationem sine tumore, quam xerophthalmiam Graeci appellant, facit hoc
collyrium bene quod psoricon dicitur. habet autem haec: croci ๐†– p. XII,
psorici ๐†– p. XXIIII, psimithii ๐†– p. IIII, opii idem, piperis albi idem,
commis ๐†– p. VI; aqua pluviali commiscentur, teruntur. 5
ย ย Stratioticum collyrium ad aspritudinem et caliginem, reci- 33.1
pit autem haec: psimithii ๐†– p. VI, piperis albi ๐†– p. I, omphacii ๐†– p. II,
cadmiae ๐†– p. III, opobalsami ๐†– p. II, opii ๐†– p. I, commis ๐†– p. II. terun-
tur aqua pluviali. collyrium hoc melius superiore ad caliginem facit.
ย ย Stacton quod vocant ad eadem, fere autem magis mulieri- 34.1
bus prodest. habet haec: cadmiae ๐†– p. XII, stibis ๐†– p. VI, piperis albi
๐†– p. II, misys usti, donec pumiceum fiat, ๐†– p. II, aeruginis rasae ๐†– p. I
et victoriati, aeris floris idem, commis ๐†– p. V; aqua pluviali teritur.
ย ย Collyrium acre ad extenuandas cicatrices et quamvis veteres 35.1
caliginemque et aspritudinem angulorum, quod semel inunctum plurium
dierum effectum praestat; oportet autem eo aquato uti, diu enim tenet:
ammoniaci guttae pondo libram, aeruginis pondo libram, commis pondo
quadrantem. pluviali primum teritur aerugo, postea cetera adiunguntur 5
macerata aqua.
ย ย Collyrium quod proprie facit ad aspritudinem palpebrarum 36.1
et callositatem; oportet autem aut subicere specillum aut invertere pal-
pebram: aeris usti ๐†– p. XXIIII, aeruginis ๐†– p. VI, croci ๐†– p. X, myr-
rhae ๐†– p. I, nardi spicae ๐†– p. I, cassiae rufae fistularum victoriati pon-
dus, piperis albi grana XLV, commis ๐†– p. IX; vino Chio teruntur. 5
ย ย Medicamentum liquidum ad palpebrarum veterrimam aspri- 37.1
tudinem et excrescentem carnem, sycosin quam vocant, item callum du-
rissimum; hygram appellant, quia est liquidum medicamentum; carnem
ex palpebris tollit sine magno dolore. recipit haec: myrrhae, thuris, croci,
singulorum ๐†– p. III, misyi ๐†– p. III, chalcitis ๐†– p. VI. haec teruntur dili- 5
genter aceto acri; ubi levia facta sunt et habent spissitudinem passi,
miscetur eis mellis Attici pondo libra. deinde in patella aeris Cypri super
carbones posita infervescit, donec mellis habeat non nimium liquidi spis-
situdinem, atque ita reponitur pyxide aeris Cypri. cum opus fuerit, inver-
titur palpebra, deinde hoc medicamento suffricatur curiose ad delacri- 10
mationem, id est, ubi desierit mordere medicamen, rursus invertere opor-
tet palpebram atque ita pollice impresso membranas innatantes abducere,
quae facile subsequuntur. post haec cinereo ex aqua inungendi erunt cras-
siore. hoc inventum multorum annorum callos et aspritudines palpebra-
rum desperatas a quibusdam oculariorum paucis diebus tollit. 15
ย ย Hygra, ad suffusiones oculorum, quas Graeci hypochymata 38.1
dicunt, medicamentum liquidum: feniculi suci ๐†– p. III, opobalsami ๐†–
p. III, mellis Attici ๐†– p. III, olei viridis ๐†– p. III, hyaenae fellis ๐†– p. I,
euphorbi ๐†– p. I. hoc oleo diluitur et ita commiscetur ceteris. aquato uti
oportebit hoc medicamento: est enim acerrimum et undique humores 5
trahit. quamobrem non sunt inungendi, qui capitis dolorem aut gravita-
tem habent; item ante biduum aut triduum ut aquam bibant, quos desti-
naverimus eo unguere. quamquam melius facient etiam, si perseveranter
aquam potaverint: vitio enim molestissimo facilius inter initia carebunt.
ย ย Non praeterit me habere te prudentes ocularios, quibus si nomina dixe- 10
ris collyriorum in hoc libro scriptorum, contendant forsan se quoque ha-
bere eadem composita; sed si pondera aut effectus comparare voles, longe
diversos invenies. ego enim ipse eodem nomine multa composita, non
eisdem ponderibus et rebus, interdum habeo, sed his maxime probatis
utor. nec utique adfirmo non posse et alios eadem habere; nam et ipse ab 15
aliis accepi, sed raro. scio quosdam ocularios simpliciter tradentes compo-
sitiones, meque multum elaborasse, ut veras et incorruptas acciperem,
conscius sum mihi. neque illud rursus dico, novas et non aliquibus notas
me in hoc libro congesturum compositiones, verum etiam quasdam divul-
gatas et, ut ita dicam, publicatas: eiusmodi enim, quia efficaces sunt, 20
etiam pluribus in notitiam veniunt.